Eodem tempore Liutherus, religiosus et spectabilis vir, predia sua in Lobodengowe sancto Nazario per hoc testamentum tradidit :
Donatio Liutheri in Husen, Sahssenheim et in aliis locis.
In Dei omnipotentis nomine. Ego Liutharius, cogitans de salute animae meae et de abolendis peccatis meis beataeque ac perpetuae vitae premiis consequendis seu etiam parentum meorum, a quibus ad me pervenit, ut veniam de peccatis nostris apud Dominum adipisci mereamur, dono per hoc testamentum ad sanctum Dei martyrem Nazarium, qui requiescit in corpore in pago Ręnense, in monasterio cognominato Lauresham, sito super fluvium Wisgoz, ubi moderno tempore vir venerabilis Babo abbas regulariter preesse videtur, et veneranda con gregatio monachorum die noctuque Domino deservire dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo; hoc est, quod trado res proprietatis meae in pago Lobodenense, in Wilarehûsa, cum ęcclesia in eo constructa et omnibus quae ad illam curtem legitime aspicere videntur; et in villa nuncupata Sahssenheim Minore hubas serviles 9 et quicquid in ea possideo; et in altera Sahssenheim hobam indominicatam unam, serviles 13, molendina 2; et in Dossenheim vineam unam, hubam dimidiam, serviles 2; et in Scriezesheim hubas serviles 4, et dimidiam, molendina 3; ad Hanscuesheim iurnales 8; ad Wilare hobas serviles 3; et inter Vîtenheim et Ulvenesheim et Herimuntesheim hubas 3; inter Dornheim et Mannenheim hubas 4 et vineam unam; ad Bergeheim hobam servilem unam; et in Rorbach similiter; ad Leimheim vineam unam; et ad Etingon hobas 4 et dimidiam; et in Granes heim iurnales 8. Haec omnia, ut diximus, sub integritate cum omnibus appenditiis et terminis suis et cum omnibus ad se pertinentibus, id est basilica, domibus caeterisque aedificiis, terris, pratis, silvis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus; cultis locis et incultis, mobilibus rebus et inmobilibus ac se ipsas moventibus, vel quicquid denominari potest aut non potest, cum mancipiis diversi sexus et aetatis numero 102 cum liberis suis; et ubi Sclavi habitant, hubas serviles tres. Hec enim omnia superius denominata a die presente de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii c rectorumque ipsius monasterii dono, trado atque transfundo, in Dei nomine perpetualiter ad possidendum. Ea scilicet ratione memoratam donationem atque traditionem faciens, ut quamdiu in hac mortalitate divina iussione vixero, habeam predictas res in mea potestate et sub mea ordinatione, absque ullius personae aut potestatis contra dictione vel impedimento, et tam ipsius a me traditae quam illius quam inde ab eodem monasterio in precariam accepi, hereditatis, id est villam nuncupatam Winenheim et Birchenowa atque Rûzondun et Lieberesbach et Zozunbach atque Rintbach, et illum locum, ubi Sclavi habitant cum ipsis. Post obitum vero meum utraeque memoratae res cum omni integritate ad prenominatum venerabile monasterium absque ullius contradictione recipiantur a, et in eius potestate atque dominio permaneant fratribus specialiter ad sustentaculum, et nulli umquam in beneficium dentur. Quod si factum fuerit, haeredes mei illud inde abstrahere licentiam habeant atque inter se dispertiri. Et si aliquis contra hoc nostrae devotionis testamentum resultare voluerit, atque illud convellere et evacuare temptaverit, primitus Christum et sanctum martyrem eius Nazarium nefandis ausibus suis contrarium sentiat, et insuper fisco distringente multam de rebus propriis parti predicti monasterii coactus exsolvat, auri videlicet libram unam, argenti pondo 12, et nec sic, quod conatur repetere, possit evindicare, sed haec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum publice in monasterio Lauresham, anno dominicae incarnationis 877. regni Ludowici regis 2, sub die Kal. Octobris. Signum Liutharii, qui hanc donationem vel testamentum fieri et firmari rogaverat. Signum Adalhardi comitis. Signum Erinfridi comitis. Signum Cristani comitis et aliorum. Ego itaque Reginbald indignus presbiter et monachus e hoc testamentum conscripsi, diemque et tempus ut supra notavi.