Übersetzungsprobleme bei einer Urkunde

Dieses Thema im Forum "Das Heilige Römische Reich" wurde erstellt von schmi, 20. Dezember 2013.

Schlagworte:
  1. schmi

    schmi Gast

    Hallo zusammen. Ich betreibe rein hobbymäßig ein bisschen Heimatkunde (der Ort heißt Hehn) und habe die Geschichte tatsächlich bis zur urkundlichen Ersterwähnung zurückverfolgen können (1215). Nun da ich alles beisammen habe, möchte ich das ganze als kleines Büchlein zusammenfassen. Dazu würde ich den ursprünglich lateinischen Text der Urkunde gerne auf deutsch übersetzen. Leider bin ich des Lateinischen nicht mächtig, habe mir aber unter Einsatz vieler Stunden eine Übersetzung zusammengezimmert. Ich kenne den Inhalt der Urkunde recht gut, auch da sie im Zusammenhang mit der Geschichte meiner Stadt (Mönchengladbach) häufig zitiert und erläutert wird (zB hier: 210 [198] - Urkunden. - Seite - Digitale Sammlungen - Digitale Sammlungen Seite 198f).

    Besonders schwer tue ich mich mit dem folgenden Satz: "Que geruntur in tempore, ne simul labantur cum lapsu temporis, expedit ut ea scripturarum munimine perhennentur."

    Ich bin mir sicher, dass ihr bei diesem Thema viel kompetenter seid als ich, daher meine Bitte, ob mir jemand hier vielleicht helfen könnte.
    Den Rest des Urkundentextes findet ihr folgend, oder unter dem obigen Link. Es wäre natürlich spitze, wenn jemand eine Komplettübersetzung macht. Hilfe mit dem oben stehenden Satz würde mir aber auch schon super weiter helfen. Schon mal danke im Voraus :)

    In nomine domini Amen. Universis presentes litteras visuris et audituris Gerardus dei gratias Abbas Fridericus prior Rudolphus custos Hermannus camerarius Alardus capellanus totusque conventus monasterii Gladbacensis ordinis s. Benedicti cum notitia veritatis eternam in domino karitatem. Que geruntur in tempore, ne simul labantur cum lapsu temporis, expedit ut ea scripturarum munimine perhennentur. Hinc est quod tam ad presentium quam futurorum notitiam pervenire cupimus quod nos unanimi consensu assensu et libera voluntate et specialiter propter diuersa seruitia nobis et nostro monasterio impensa per Hermannum dictum An geme Ende Henricum dictum vanme Haene Henricum dictum vanme Haene conuicaneos et dictum Koninc nec non Gerardum dictum An geme Ende commorantes in villa Haene et pertinentes ad parrochiam nostram Gladbach damus et dedimus concessimus et concedimus per presentes eisdem Hermanno Henrico et Henrico conuicaneis dicto Koninc nec non Gerardo et ceteris hominibus utriusque sexus dicte ville vanme Haene et eorum liberis heredibus successoribus et posteris pro nobis nostris successoribus et nostro monasterio predicto liberam licentiam et facultatem resecandi in nemore quod dicitur Camervorst pertinens ad nos et nostrum monasterium ligna combustibilia videlicet non meliora imo mediocria pro eorum necessitate et utilitate, prout ipsis congruit, item et ligna apta ad aedificandum, cum necessitas ipsis seu alicui eorum incubuerit. Insuper concessimus et concedimus eisdem et eorum liberis posteris heredibus et successoribus licentiam et plenam potestatem in his scriptis pro nobis nostris successoribus et monasterio resecandi amputandi et euellendi miricam infra terminus dicti nemoris, prout ipsis videbitur expedire. Et ut sepedicti Hermannus dictus An geme Ende Henricus dictus vanme Haene conuicanei dictus Koninc et Gerardus dictus An geme Ende et eorum liberi heredes et successors ac alii quicunque homines cuiuscunque sexus existant et conditionis in dicta villa Haene residents maiori gratia et fauore et libertate per nos ditentur et perpetuo iure gaudeant, quitos liberos et solutos dimittimus et proclamamus eosdem ab omni onere et seruitute eligendi et faciendi decimum et scabinos inter ipsos aut aliquem eorundem. Renunciamus etiam pro nobis nostris successoribus et monasterio omnibus exceptionibus et defensionibus iuris canonici et civilis, beneficio restitutionis in integrum doli mali litteris et privilegiis a sede apostolica seu quocunque alio iudice ecclesiastico sive mundane impetratis et impetrandis quibus venire possemus contra premissa vel premissorum aliqoud in futurum penitus inpermissis. In cuius rei testimonium et ut premissa omnia et singular predictis Hermanno dicto An geme Ende Henrico dicto vanme Haene Henrico dicto vanme Haene conuicaneis dicto Koninc et Gerardo dicto An geme Ende eorum liberis heredibus successoribus et posteris et utriusque sexus hominibus tam pauperibus quam divitibus dicte ville Haene perpetuo maneant inconvulsa, ipsis contulimus presens instrumentum sigilis nostris propriis scilicet Gerardi abbatis et conventus predictorumque presentihus appensa sunt, firmiter communitum. Datum et actum anno dominice incarnationis M . CC . X . quinto in vigilia nativitatis beati Joannis babtiste.
     

Diese Seite empfehlen